Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est a Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;

habet quod adponat: et adulteri pater est. Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo

b.104
hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet
p.127
te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum:
kai\ ku/se xei=ras deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi( pole/as kta/non ui(=as.
Hom. Il. 24. 478. SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.

aiebat enim, non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam FVSCVS; transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod inuito se nauigasset et cum uideret senem orbum iam paene egentem. iam tum illum fugisse

p.128
ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scolasticos sanum,

inter sanos scolasticum. CESTIVS alio colore longe usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem: “non habebam,” inquit, “unde

b.105
redimerem. quem rogarem pecuniam in tam auara ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed auaros. uolui efficere et ut desperarent non illum redimi et propter hoc superuacuum futurum dimitterent. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat dimissus est.” Lateo totum se ab istis remouit coloribus et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus adprobandus est; quanta enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat?

ALBVCIVS omnes colores miscuit et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec uoluit narrare. a propositione coepit: alimenta pater a filio petiit; deinde cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano

p.129
colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic philosophumenon locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupare arcem fratrem suum ignorasset, aut dissimulasset; uoluit ita tyrannicidio quoque eius commendationem detrahere. deinde ad illum colorem rediit Cestianum: “sed puto illum consilio fecisse quae fecit. quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisse? nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame.” In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit
b.106