Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.
Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna omnia sunt tua mecum alimenta partire. nolo me tam
PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam
licet alliges, sed alas. Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater an a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit;
nouissime: an praecidi uoluerit. Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit?