Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines

b.94
nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? --- nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?

Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae

p.115
tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.

Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret

b.95
uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas
p.116
petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.