Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei

p.113
nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI
b.93
PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?

Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum. arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?

Decepi te, puella; alia pollicitus sum: ueneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus — hoc enim te iam pridem uocabat — socer, inquam, tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: in illis non seruasse

p.114
quod acceperant maximum dedecus, in his quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum inuaderet; sed quoniam di non sumus, natura nos regit et quemcumque uult casum in quemque mittit: