Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.
Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum facit
puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.