Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in Africa fuisse initium senarii est, primum pro Q. Ligario caput claudit; esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium inchoat; talia sunt Demosthenis, πᾶσι καὶ πάσαις et πᾶσιν ὑμῖν, et totum paene principium. et ultima versuum initio conveniunt orationis:

etsi vereor, iudices, et animadverti , iudices. sed initia initiis non convenient, ut T. Livius

v7-9 p.548
hexametri exordio coepit: facturusne operae pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur),

nec clausulae clausulis, ut Cicero, quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est. trimetrum et senarium [*]( senarium, added by Christ. ) promiscue dicere licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. peius cludit finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam [*]( quoniam causam sciunt, Halm : quam consciunt, G: quamquam sciunt, A: quam constituunt, codd. monac . Argeator. ) sciunt placuisse Catoni.

illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem: pro di immortales, qui hic nunc illuxit dies?

non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, falso queritur de natura sua. quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo prima statim

v7-9 p.550
parte vitare ista non potuit.

nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia ut tribus versibus; [*]( versibus, Daniel : verbis, MSS. ) et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ --- κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.