Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt. currentium pes, etiamsi non moratur, tamen vestigium facit. itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint. [*]( velut, Halm : vel, MSS.: sint added by Halm. )

quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse? animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur.

hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.

quaedam etiam

v7-9 p.546
clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur. [*]( emendatur, Meister : mnendat, AG. ) non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum sit [*]( sit, Halm : est, MSS. ) continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.

ut adeas, tantum dabis male cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit ut cibum vestitumque introferre liceat, tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo nemo recusabat.

versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. namque idem contra saepe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii.