Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed quia omnem compositionem [*]( compositionem, added by Spalding. ) oratoriam constare pedibus [*]( pedibus, added by ed. camp . ) dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.

nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.

ex iis vero, qui

v7-9 p.552
ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston. media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter breves, amphibrachyn huic contrarium.

duabus[*]( amphibrachyn duabus, Spalding : brachios huic (hinc, G) ausis, AG. ) longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem [*]( sequentibus brevem, added by L. Valla. ) praecedentibus palimbacchius erit. tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt, qui choreo trochaei nomen imponunt; totidem longae molosson efficient.

horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. utrumque locis utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.

sit ut hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longaeque inter se ipsae [*]( ipsae, Spaldinig: obsessae, AG. ) sint pares, lateat tamen nescio quid quod [*]( quid quod, Spalding : quidquid, AG. ) supersit aut desit. nam versuum propria condicio est, ideoque ut his quaedam etiam communes.