Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et ut omni amplificatione; sed poscitur [*]( poscitur, Regius : poscit, A. : possit, G. ) tum austera, si accuses, tum fusa, si laudes. multum et ut epilogis pollet.

totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. namque omnia eius membra

v7-9 p.580
connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac [*]( atque illac added by Spalding. ) fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum firmant, continent et continentur.

demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros; iudiciale et contionale, ut materia varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum. ubi iam nobis pars ex duabus, quas modo fecimus, secunda tractanda est. nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda;

gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant; his contraria magis gaudere [*]( gaudere, Spalding : laudere, AG. ) brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.