Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit. neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, si , Caesar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.

non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi ut omnibus principiis recusem. nam iudicis animus

v7-9 p.582
varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. an similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario?

narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.

argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen [*]( non tamen, ed. ven : nondum, MSS. ) ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent. [*]( hahent, Halm : habentia, G. )