Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem. genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua. habet periodus membra minimum duo.
medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura. modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. praestare debet ut sensum concludat; sit aperta,
ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut ut Verrem Proserpinae raptus. haec enim lenis et fluens contextus decet.