Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ad sensum igitur referenda sunt. et si qui non [*]( Et si qui non, Halm : necquis, AG. ) satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris,
scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. ac de his prius.
diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars
membrum autem est sensus numeris [*]( I numneris, Regiues: membris, AG. ) conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam. quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: quem , quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat. itaque fere incisa et membra mutila [*]( mutila, Christ : mixta, MSS.: multa, Diomedes. ) sunt et conclusionem utique desiderant.