Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non [*](Omitted by MSS.) scripsi, nec scripsi quidem [*](Omitted by MSS.) sed non obii legationem, nec [*](Omitted by MSS.) obii quidem legationem [*](Omitted by MSS.) sed non persuasi Thebanis.
sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit. et Calvi: non ergo magis pecuniarum
invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:
- Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
- ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
- Atreus , qui nostrum porro propagat genus.
at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, stupere gaudio Graecus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.
cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
- nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
- sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.
nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne [*]( ego ne, Spalding : nego, AG. ) illud quidem aposiopesin semper voco,