Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed [*]( sed added by Halm. ) lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. tertia , quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur. id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios
sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur:
Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat:
- sociis tunc, arma capessant,
- edico , et dira bellum cum genie gerendum.
Huic diversam volunt esse distinctionem,
- tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.
cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: [*]( qua similia discernuntur, Regius : quia simili discernunt, AG. ) cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: brevis esse laboro, obscurus fio, et quae sequuntur.
tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix;