Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cui non
sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est. hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio. contrarium illud [*]( illud, Halm : ut, AG. ) est schema, quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.
sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut
vel diversis:
- tectumque laremque
- armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
arma virumque — multum ille et terris — multa quoque.
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, — bis senos cui nostra dies, — hic mihi responsum primus dedit ille petenti. sed utrumque horum acervatio est, [*]( eat, Spalding : et, MSS. ) tantum iuncta aut dissoluta.
omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit. fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus. gradatio , quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.