Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi?

cur non de integro autem datum?hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.

ut haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto:

  1. hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,
  2. arborei fetus alibi,
et deinceps.

ilia vero apud Ciceronem mira

v7-9 p.468
figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum [*]( primum verbum, Halm : primo verbo, MSS. ) longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.

hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn.

Pompeium, ego ergo cum redierim.sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium,

  1. usque adeone
  2. scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
Sed apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.