Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius . quale est: qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.
etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum
sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur. ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.
possunt media quoque respondere vel primis, ut
vel ultimis ut haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda. nec quisquam dubitabit. idem fieri posse iteratis utrinque mediis. respondent primis et ultima: multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi.
- te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda;
est et illud repetendi genus, quod simul [*]( simul, Spalding : semel, MSS. ) proposita iterat et dividit:
Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant. nec solum in eodem sensu,
- Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
- iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.
sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: principum dignitas