Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

acutius adhuc in Polydoro,

  1. fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro
  2. vi potitur. quid non mortalia pectora cogis
  3. auri sacra fames?
hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant:
  1. quid loquor? aut ubi sum?

coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco,

v7-9 p.460
  1. haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
  2. distulerant , (at tu dictis Albane maneres!)
  3. raptabatque viri mendacis viscera Tullus.
Haec schemata aut his similia,

quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.

illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat. E quibus primum sit, quod fit adiectione. plura sunt genera; nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut occidi , occidi, non Sp. Maelium; alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat; vel miserandi, ut

  1. A Corydon, Corydon.

quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur. similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: bona , miserum me! ( consumptis enim

v7-9 p.462
lacrimis tamen infixus haeret animo dolor ) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. — vivis et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: quis eos postulavit? Appius . Quis produxit? Appius .