Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: quid suadetis? et vos interrogo, et quid tandem fieri oportuit? et Cato, cedo , si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis? et alibi: communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse.

sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam ? Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius. hoc Celsus sustentationem vocat.

est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. sed quia non tantum per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, id est inopinatum.

illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis

v7-9 p.388
dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio gratia valeret, precarer.