Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed , quanquam generis unius,

v7-9 p.384
diversas species habet. est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam praedictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia; quaedam emendatio, ut rogo , ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.

verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione: quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est. adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio,

cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: equidem , quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera.

hoc etiam in praeteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur

v7-9 p.386
communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: nescit trepida, quid liceat feminae, quid coniugem deceat; forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri obtulit; tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?