Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.

quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus. unde sunt illa, liberatus sum: respiravi; et bene habet; et quae amentia est haec? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor; et

  1. magnae nunc hiscite terrae.

quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas?

v7-9 p.390
Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.

nam Cicero cum dicit pro Ligario, suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te, non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest.