Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti,

  1. non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
  2. excipere insidiis?
occurritur:
  1. an mihi cantando victus non redderet ille?
Cui est confinis dissimulatio,

non alibi quam in risu

v7-9 p.382
posita ideoque tractata suo loco. nam serio si fiat, pro confessione est. ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.

aliter pro Caelio ficta interrogatione: dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde : ego , si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant.

fit et comparatione: uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet? et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus. mire vero in causis valet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prooemio convenit.