Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere. illud tamen notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram. tam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio.

est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species. quare primum intuendum est, quid accipere debeamus figuram. nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis;

altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros

v7-9 p.354
aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.

in quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari. quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.