Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.

verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi. genus eius unum quidam putaverunt,

in hoc ipso diversas opiniones secuti. nam hi, quia verborum

v7-9 p.356
mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras in verbis esse dixerunt; illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus. quarum utraque manifesta cavillatio est.

nam ut eadem dici solent aliter, manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest. illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda; sed frequentissime coeunt, ut in hoc iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum. nam oratio a iudice aversa in sententia, iam iam et liberum in verbis sunt schemata. inter plurimos enim,