Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, μεταλήμψει, συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ; namque et rebus fit et verbis. Ὀνοματοποιία fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. Περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum,

in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. in hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. horum nihil in figuras cadit.

nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam. nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens

v7-9 p.352
meum propositum. nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.

et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus.