Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert.

Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse? quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.

v7-9 p.358

ut vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent; quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.

namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur; simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.