Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
iam vero adfectus nihil magis ducit. nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id, quod efficere intendimus, compositus? plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.
sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam
ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio. quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt. neque enim pars ulla dicendi est, quae non recipere eas possit. sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse. neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem.