Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

v7-9 p.336
Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασις est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis, ita, cum id vitium incidit, περισσολογία dicitur. obstat enim quidquid non adiuvat.

hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis [*]( compositionis, Daniel : comparationis, MSS. ) et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur.

differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.

nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta,