Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus mollioribus [*]( mollioribus, Werlhof: melioribus, MSS. ) verbis urbanitatis [*]( urtanitatis, Gsner: aut bonae rei, MSS. ) gratia aut quaedam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus. [*]( I have printed the reading of A, from which the others differ but little. ) Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent,

v7-9 p.334
σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. sunt etiam,

qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant; acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, id his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur id species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas; allegoria vero habet aliquid proprium. quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est? sed utentium nihil refert.

adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, ad requisita naturae.

interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:

  1. tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
  2. incipit et dono divum gratissima serpit.
Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.