Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quam [*]( quam, inserted by Regius . ) quod eum quoque maxime numerosum [*]( The sentence can hardly be correct as it stands id the MSS. I have inserted numerosum as being the simplest improvement available. ) facere experiretur. verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quaedam:

v7-9 p.338
qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus. at cum decoris gratia traiicitur [*]( traiicitur, Spalding : trahitur, AG. ) longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes. nam in duas partes divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum.

poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus.

alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri [*]( decens veri, Spalding : decensuris, G. : demensuris, A ( 2nd hand ). ) superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis.

aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et

  1. geminique minantur
  2. | caelum scopuli;
v7-9 p.340
aut res per similitudinem attollimus,
  1. credas innare revulsas Cycladas;