Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et in triclinio Coam, in cubiculo Nolam. namque et nunc quidem solvuntur et tum erant

v7-9 p.332
notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen, nam et cetera [*]( nam et cetera, Christ : non et cetera, AG. ) si quis interpretetur, intelligas. | eo vero genere,

quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant. quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem.

quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. et laudis adsimulatione [*]( adsimulatione, Spalding : autem simulatione, AG. ) detrahere et vituperationis laudare concessum est: quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius id codice non haberet. et contra: oratores visi sumus et populo imposuimus.

aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quae intelligi volunt: quale est in Clodium, integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit.