Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia. nam , cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto [*]( immuto, early edd.: malta, MSS. ) ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi [*]( nisi added by Badius. ) pars auratura. quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus. antonomasia ,

quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua,

  1. divum pater atque hominum rex;
v7-9 p.318
et ex factis, quibus persona signatur,
  1. thalamo quae fixa reliquit
  2. impius .
Oratoribus etiamsi rarus eius rei,

nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem,

id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.

deinde , tanquam consummata [*]( consummata, Badius : consumpta, MSS. ) sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. vix illa, quae πεποιημένα vocant, quae ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru

v7-9 p.320
coronati, ex eadem fictione sunt.

sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur --- .

eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic

  1. equum divina Palladis arte
  2. aedificant ,
et apud Tragicos Aegialeo parentat [*]( Aegialeo parentat, Gertz: aegialeo paretat, AG. ) pater.

similia[*]( Similia. Grsner: mille, MSS. ) sunt haec: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector. discernendumque est hoc totum a translatione [*]( translatione, Regius : translationis istud, MSS. ) genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetae solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est.

illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id

v7-9 p.322
his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.