Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod aliquanto etiam [*]( aliquanto etiam, Regius : aliquando pentiam, AG: paene etiam Obrecht. ) magis de synecdoche dicam. nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est. haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra; liberior poetis quam oratoribus.
nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis; et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem. maxime autem id orando valebit
quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur:
mihi hanc figuram esse magis placet;
- Arcades ad portas ruere.
illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio:
unde apparet noctem appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis ratione distat.
- aspice , aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, [*](the MSS. here inserts the words cuius vis est pro eo quod dicitur causam propter quam dicitur ponere ( the substitution of the cause for which we say a thing id place of the thing to which we refer ). the words are expunged by Spalding as a manifest gloss, so clumsily worded as to be barely intelligible, but intended to mean the substitution of cause for effect. ) sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. haec inventas ab
et
- Cererem corruptam undis,
Quod fit retrorsum durius.
- receptus
- terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix;
at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:
Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur. quo modo fiunt innumerabiles species.
- iam proximus ardet Ucalegon.
huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium ;
illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus. nam et carminum auctores,
et
- pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet.
- pallentesque habitant morbi tristisque senectus,