Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut:
- classique immittit habenas;
aut contra:
- ferron an [*]( ferron, Bücheler: ferro, MSS. : an, B: non, A. ) fato moerus Argivom occidit?
Praecipueque ex his oritur mira sublimitas,
- sedet[*]( stupet, MSS. of Virgil. ) inscius alto
- accipiens sonitum saxi de uertice pastor.
quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est
et illa Ciceronis,
- pontem indignatus Araxes,
quid enim tuus ille, Tubero, destrictus id acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium,
Nam et veneno armare et ferrum armare translatio est. secantur haec id plures species [*]( species, added by Daniel. ) :
- ferrumque armare veneno.
ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus. sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint.
ut modicus autem atque opportunus eius usus
non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas. optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est—nam ipsis eius utar exemplis— castratam morte Africani rem publicam, et stercus curiae Glauciam ) ne nimio maior aut,
quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse. sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id eadem specie.
sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut capitis nives et
- Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes.
at ego id agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare, [*]( Per aera nare, Halm following Burmann: sperae sanare, G.: pennis remigare, A. ) licet hoc Vergilius id apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod expellet.