Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
est autem omne κακόζηλον utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod [*](I have added est enim quod as the simplest way of filling up an obvious gap. victor gives cacozelon vero est quod dicitur. ) dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.
sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον quod male collocatum, id κακοσύνθετον vocant. sed de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμὸς quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas.
si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat. id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit:
et cetera ex diversis naturis subiiciat.
- humano capiti cervicem pictor equinam
- iungere si velit,
ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est. eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et [*]( The plural primi gradus followed by tertius demands the addition of some other verb beside exprimendo. I have added concipiendo et. ) exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.