Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare. non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.
sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo, [*]( secabo, Regius : locabo, AG. ) quarum
et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus.
- constitit in digitos extemplo arrectus uterque
plurimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero. an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.