Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim [*]( cui sapasim cum, A: cusapastium, G, while equally meaningless readings are given by later MSS. R. Unger suggested cum is Pasiphaam, Volkmann cum is apud ipsum. ) cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, quid ? aliae, inquit, in perula [*]( perula, asserta: penula, MSS. ) solent ferre? nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur:
- vocemque his auribus hausi.
at vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adiicietur. est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat. atque , ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
κακόζηλον id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat. nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem
est autem totum in elocutione. nam rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, supervacuum; corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.