Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

vitari debet [*]( debet, added by Halm. ) et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. haec enim,

quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit. interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.

peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe

v7-9 p.240
non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. vitanda etiam [*]( etiam added by Christ. ) μακρολογία,

id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt. sed huic vicina periphrasis virtus habetur. est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ego oculis meis vidi; sat est enim vidi.