Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat. ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.

iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane. tum ,

quo translationum [*]( translationum, Halm : translationem, A: translatione, G. ) genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus. ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam; nam prima virtus est vitio carere.

igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit.

v7-9 p.234
Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum. [*]( nimis est comptum, Cicero : nimis est dictum, AG.: plus minusve quam dicet (decet, edd. ), codd. dett. ) Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.

itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. his enim salvis, licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium [*]( ab hoc initium, Halm : vel hoc initium, AG.: vel hoc vitium vulgo. ) sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare exercitus et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium,

tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam [*]( iam, Spalding : etiam, AG. ) vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda

v7-9 p.236
videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.

aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis. sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur.