Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque [*]( si qua, MSS. of Ovid. ) latent meliora putat ) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere. siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat:

  1. incipiunt agitata tumescere.
Quod si recipias, nihil loqui tutum est.

deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur: ut saxea est verruca in summo montis vertice. cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare

v7-9 p.238
excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium; quia alterum parum, alterum nimium est. proinde quaedam hebes,

sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est; quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.

vitari debet [*]( debet, added by Halm. ) et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. haec enim,

quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit. interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.

peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe

v7-9 p.240
non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. vitanda etiam [*]( etiam added by Christ. ) μακρολογία,

id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt. sed huic vicina periphrasis virtus habetur. est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ego oculis meis vidi; sat est enim vidi.

emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim [*]( cui sapasim cum, A: cusapastium, G, while equally meaningless readings are given by later MSS. R. Unger suggested cum is Pasiphaam, Volkmann cum is apud ipsum. ) cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, quid ? aliae, inquit, in perula [*]( perula, asserta: penula, MSS. ) solent ferre? nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur:

  1. vocemque his auribus hausi.