Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nostri autem in iungendo aut in derivando paulum
at tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri. nec a verbis modo, sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone sullaturit ab Asinio fimbriatum et figulatum .
multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio [*]( Verginio, Spalding : Sergio, MSS. ) Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens [*]( queens, halm: quae ens, MSS. ) et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus. quaedam tamen perdurant.
nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant [*]( vetabant, Halm : dubitabant, MSS. om, by A. ) mei praeceptores. favorem et urbanum Cicero nova credit. nam et in epistola ad Brutum eum , inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo.
et ad Appium Pulchrum, te , hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant. audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. nam ,
cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,
quando desiit licere? sed , si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: ut ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti. quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ.
translata probari nisi in contextu sermonis non