Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.

sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium [*]( se verberanti marito uxor amatorium, victor (p. 373, II.): severantia moritorium, G: se rantis maritorium, A. ) dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut

v7-9 p.150
remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?

ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. an , quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. an quod ante, et postea.

raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. an , quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. an , quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.