Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet.

solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.

si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus [*]( dicit et patrons, added by Halm. ) negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

v7-9 p.148

duplices leges sicut duae colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.