Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo , ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta

v7-9 p.152
optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi potest,

non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. [*]( et hoc, added by 2nd hand of A. ) qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. in hoc genere haec quaeruntur,

an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. in illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. in utroque de voluntate legumlatoris. sed de aequo tractatus potentissimi.

amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

v7-9 p.154