Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim [*]( enim, added by Regius. ) neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius: tamen equidem [*]( equidem, Christ : eandem, AG. ) tris habeo velut species.
nam interim
interim quaeritur rei rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. in omnibus autem huius generis litibus quaeritur, an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique rei alia re certum est. sacrilegium est rem sacram de templo surripere: an et privatam? adulterium cum aliena uxore domi coire: an et rei lupanari? tyrannicidium occidere tyrannum: an et rei mortem compellere?
ideoqueσυλλογισμός de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia rei hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit haec atque illa. est et talis finitionum [*]( fiuitionum, Regius : division, MSS. ) diversitas,
ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant: ut
opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum: [*]( eretum citum, Halm : erectus citus, A: ercet ut, G. ) interim notis nomine verbis, [*]( verhis, early edd.: videbis, AG. ) quid sit penus, quid litus. quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint.