Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis [*]( uxorem verbis, Spalding : rem publicam verbis, MSS. ) laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime,
sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis.
nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat. cum de [*]( sed constat, Halm : et quod nomine constat, MSS. ) nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus.
nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit? nomine uterque uno utitur;
utrum sit rei re, coniectat. interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis
diversum est genus, cum controversia consistit rei nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur rei iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an, qui se interficit, homicida sit; an, qui tyrannum rei mortem compulit, tyrannicida; an carmina magorum veneficium. res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem; quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint.