Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis ducimus. adulterium obiicis; quis testis? quis index? proditionem , [*]( Proditionem, added by Spalding. ) quod pretium? quis conscius? venenum ; ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi? pro reo tyrannidis adfectatae; ubi sunt arma?

quos contraxi satellites?neque haec nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. nam et in foro aliqua, quando [*]( aliqua quando, Spalding : aliquando, AG. ) adversarius probare non poterit, desiderabo. sed in foro tantam illam facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut plura ponantur.

huic simile est, quod in epilogis quidam,

v7-9 p.82
quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere. [*]( adiicere, Spalding : dicere, AG. ) de animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit. nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo fecerit; id enim est, an male facere voluerit.

ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo scilicet magis res, prout ponuntur, [*]( ponuntur, added by Spalding. ) congruunt aut repugnant. sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.