Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sequitur coniecturam finitio. nam , qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam , quemadmodum dicimus,

v7-9 p.84
non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum, [*]( depositum, Badius : initiatio, AG: mutuatio, cod. mon . ) non est hoc adulterium.

interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis [*]( uxorem verbis, Spalding : rem publicam verbis, MSS. ) laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime,

sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis.

nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat. cum de [*]( sed constat, Halm : et quod nomine constat, MSS. ) nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus.