Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur. de uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed [*]( videniur sed, Spalding : videmnus et, G; videnlur et, A. ) in omnes aliquid ex his cadit. nam furti, depositi, creditae

v7-9 p.78
pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.

sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore. crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum. habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quanquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa; nam si adiuvabit pars altera, coniungam; si nocebit, separabo. ne quis autem mihi putet temere excidisse,

quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim: potest accusari sola mulier incerti adulterii: munera domi inventa sunt; pecunia, cuius auctor non exstat; codicilli, dubium ad quem scripti In falso quoque ratio similis;

aut enim plures in

v7-9 p.80
culpam vocantur aut unus. et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet. iidem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis.