Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus; insequentis latitatio, metus, similia. his accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt.
haec aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis magis nocent et minus [*]( et minus, Regius : aut minus magis, MSS. ) prosunt nostra
est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia; tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius, ubi esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus est inventus. aliena ,
quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus , cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire. nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem.